Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 12.18.1 | Cic. Fam. 12.18.2 (English) | >>Cic. Fam. 12.19.1 |
12.18.1
quod extremum fuit in ea epistula quam a te proxime accepi , ad id primum respondebo ; animum adverti enim hoc vos magnos oratores facere non numquam . epistulas requiris meas ; ego autem numquam , cum mihi denuntiatum esset a tuis ire aliquem , non dedi .
quod mihi videor ex tuis litteris intellegere te nihil commissurum esse temere nec ante quam scisses quo iste nescio qui Caecilius Bassus erumperet quicquam certi constituturum , id ego et speraram prudentia tua fretus et ut confiderem fecerunt tuae gratissimae mihi litterae , idque ut facias quam saepissime , ut et quid tu agas et quid agatur scire possim et etiam quid acturus sis , valde te rogo . etsi periniquo patiebar animo te a me digredi , tamen eo tempore me consolabar , quod et in summum otium te ire arbitrabar et ab impendentibus magnis negotiis discedere
12.18.2
utrumque contra accidit ; istic enim bellum est
exortum , hic pax consecuta , sed tamen eius modi pax in qua , si adesses , multa te non delectarent , ea tamen quae ne ipsum Caesarem quidem delectant . bellorum enim civilium ii semper exitus sunt , ut non ea solum fiant quae velit victor , sed etiam ut iis mos gerendus sit quibus adiutoribus sit parta victoria . equidem sic iam obdurui ut
ludis Caesaris nostri animo aequissimo viderem T . Plancum , audirem Laberi et Publili poemata .
nihil mihi tam desse scito quam quicum haec familiariter docteque rideam . is tu eris , si quam primum veneris ; quod ut facias , non mea solum sed etiam tua interesse arbitror .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 12.18.1 | Cic. Fam. 12.18.2 (English) | >>Cic. Fam. 12.19.1 |